Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/93

Da Wikisource.

caput lxxxiii 83

Certum est pars veri.

[2] Certum vero est proprium et perpetuum iuris voluntarii attributum, sub aliqua tamen veri parte, ut Ulpianus nuper ius civile definivit1. Quam veri partem legislatores arripiunt, ut certo teneant ea ex parte verum auctoritate, quod hominum pudore tenere non possunt: quae est eius ulpianeae definitionis ratio. Quare vel omnibus fictionibus, quae omnes iuris voluntarii sunt — nam ius naturale est generosum et verax, — subest aliquod verum ratione dictatum. Quin eiusdem Ulpiani celebre illud2: «Durum est, sed scriptum est» tantumdem sonat: «Certa lex est, sed vera prorsus non est». At aliqua tamen ratio eam veram omnino esse non sinit.

CAPUT LXXXIII

CERTUM AB AUCTORITATE, VERUM A RATIONE

[1] Unde conficias certum ab auctoritate esse, uti verum a ratione, et auctoritatem cum ratione omnino pugnare non posse; nam ita non leges essent, sed monstra legum. Ex quibus et perspicue et facile illud Iuliani explicaveris, firmantis3 «non omnium eorum, quae a maioribus nostris constituta sunt, rationem reddi posse». Modo cum Iuliano componas Neratium4; «quia alioquin multa ex iis quae certa sunt [non «vera») subverterentur». Uterque igitur ait rationem naturalem ab auctoritate requirere esse importunum.

Auctoritas pars rationis.

[2] Requiras igitur ab auctoritate rationem civilem, hoc est communem utilitatem, quam legibus omnibus aliquam subesse necesse est5, vel quum legislatores ius naturale

  1. Dig., I, I (De iustitia et iure), 6.
  2. Dig., XI, 9. 12. § 1 [Ed.].
  3. Dig., I, 3 (De legibus), 20 («Non omnium»),
  4. Dig., eod. tib., 21.
  5. Inst., I, 1 (De iustitia et iure), § 4.