Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/138

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
396 pars posterior - caput xvi

huius vocis «sibyllae» originem a graecis repetunt, doctioribus grammaticis nugari plane videntur, qui ab hebraeo natam agnoscunt. Virgilius ab hac heroicae virtutis foemina «Euboicas» Cumas appellat, uti a foemina eiusdem virtutis «Chalcidem» dictam Euboeam memorat Plinius: quod si chalcidenses intelligeret, eos «abantes», ut Homerus semper, non «euboeos», ut Homerus nunquam, dixisset. Hanc primam urbem historia profana memorat ducentis et multo plus eo annis ante primam olympiadem, unde incipit tempus historicum nostro Varroni. Et qui Virgilium ab chalcidensibus conditam narrare putant, id unum eorum est quare aegyptii graecos «semper pueros» dicebant.

Grave argumentum Italiam principio ab aegyptiis excultam.

[7] Nam, si rem hanc antiquissimam, non memoria, sed ratione putemus, nos sane interroganti quanam ratione graeci, quo tempore aegyptiis omne Internum mare parebat1, amoenissimam et feracissimam Italiae oram, ex qua Capua tenuit postea imperium, ipsis romanis formidandum, occuparint, responsione certe defungimur2.

Ethruscorum cultus omni graecorum antiquior probatur.

[8] At Italia graecis urbibus per utriusque maris oras maxime celebrata. At enim quid, si in Italia imperium multo potentius quam graeca omnia, quum gens graeca adhuc obscura erat? Dum enim Sparta et Athenae adhuc exiguae urbes erant, finibus contentae brevissimi, in Italia ethruscorum regnum florebat, quod universo mari Infero, ab Ethruriae ora ad fretum usque Siculum, nomen dabat (quod sane non inditum postquam romana potentia insurrexit), et, religione, architectura, arte militari et splendore imperii, longe maiorem omni graeca testatur antiquitatem.

  1. Cfr. Notae, 36 [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 37 [Ed.].