| Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
| tanais et sesostris | 399 |
his quae hactenus diximus, et observatione huius capitis principio, appellatos esse necesse est: alterum, nempe Tanaim, quem Iustinus facit Sesostrideí[1] antiquiorem, non habemus. Immo, si terrarum orbis inter Noachi filios anno mdlvi divisus est, et duum millium annorum spacium fere opus fuit ut aegyptii, ingenio praestantes, a chaldaeis civiles artes brevi eruditi, in tantum imperii splendorem excrescerent, spacium multo maius rudibus scythis opus fuisset, qui in eam potentiam assurgerent ut ii priores Orientem, Aegyptum quoque[2], debellarent: quare Diluvii epocha graviter mendacii argueretur. Itaque dicendum est Tanaim characterem fuisse heroicum primarum rerumpublicarum, quae forma reipublicae[3] in toto Oriente, et in Aegypto ipsa, late sparsa regnavit[4].