Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/150

Da Wikisource.
408 pars posterior - caput xvii

XIX

[26] Quare nihil mirum si in Synopsi italice edita diximus quod, dum Athenae et Sparta parvae urbes erant, in Italia opulentissimum ethruscorum regnum florebat. Nam tanta potentia tantusque imperii splendor, quantum diximus, vix sex septingentis reipublicae annis parari debuit.

Quando Italia et in qua parte aegyptia fuit?

[27] Itaque, quum Danaus aegyptius, ut ipsi item graeci memorant, argivo regno Inachidas spoliat, aegyptios iamdiu ante ea tempora 1 in Ethruriam coloniam deduxisse necesse est, quae iam potentissima erat sub Tulio, ut romana historia de bello in albanos narrat. Atqui Roma condita anno mmmccl. Tu numerum cape quem dicimus.

XX

Quando et ubi Italia graeca fieri coepit?

[28] Et res ipsa affirmare nos cogit quo tempore attici et aeoli colonias in Ioniam, sive Asiani Minorem, mittere coeperunt, centum quadraginta ferme post Troiae excidium annis — ita ut sensim Asia Minor graecis urbibus ferme tota celebraretur, — in Italiam quoque, maris Interni iam potentes facti, misissent. Unde maritimae Italiae orae graecis urbibus, et maxime qua propius Graeciam spectabat, in mari Supero frequentiores: quod ipsum graviter confirmat quod Italiae mediterranea indigenae omnia coluerint. Quod Virgilius Maro significavit, qui Turnum, indigenam, finxit heroam ferocissimum, Aeneam autem transmarinum, heroem finxit admirandum ratione. Itaque, cum Italiae mediterranea, per ea quae heic supra diximus, tenerent aborigines, tunc aegyptii; cum postea tenerent latini, tum graeci maritimas eius oras celebrarunt2.


  1. Testo: «aegyptios circa ea tempora», emendato nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 44 [Ed.].