Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/161

Da Wikisource.

de matrimoniis 419

[I]

DE MATRIMONIIS

[17] Et quidem prisci mortalium initio, ut diximus1, in ilio ferino errore divisi et palantes, uti libido vel fors ferebat, incertos ac proinde saepe nefarios concubitus agitabant; et coniunctorum, quos non agnoscerent, certe incertorum patrum cadavera insepulta esse sinebant. Qui est «foedus victus», a quo primos homines cantu Orpheus ab Horatio dicitur deterruisse.

Orpheus qui?

[18] Is Orpheus pauci illi fuere, qui, meditatone oculari caelum a siderum motibus observantes, animatum credidere et putavere deum; et quicquid ad coelum pertinet, a verbo δῖος, «caelestis», communis et latinis et graecis originis, ut supra probavimus2, putavere divinum. Et sic falsam illam sibi persuasionem induxere Deum, volatu cantuque avium et fulminibus, sive nuere sive fari — unde «numen» et «fas» agnovere, et utrumque appellavere «divinum», — et sic divinationem introduxere. Et caeli, sive aeris sive aetheris, potestatem summam fecere Iovem ac deorum regem sunt venerati; eique attribuere fulmen et aquilam, quae sunt duo perpetua universae divinationis argumenta, quae occiduae gentes habuere communia.

[19] Itaque sic3, pudore propudiosa uti venere coram Deo et in Dei conspectu cadavera in saniem dilabi, destinarunt cum aliqua quisque foemina se abdere, ut eum foedum oculis vitarent victum; et, rati Deum per auspicia monere homines, unde auspicia observassent, inde primam quanque visam foeminam manu cepere, et quo se abdere

  1. Libro priore, cap. CIV,[§ 7].
  2. Ibidem, § «In statu» [5].
  3. Testo: «si > [Ed.].