Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/249

Da Wikisource.

de legum poenalium origine 507

thagora, qui Zaleuci praeceptor fertur, appellatum: ita ut qui damnum iniuria dedisset, aestimationem reponeret et tantundem poenae nomine daret.

Rhadamanthes primus humanarum poenarum inventor —
Ut in talione «tantundem» mali est?

[5] Circa malum iniuria datum, Rhadamanthes primus talionis poenam invenit, cuius rei fama apud Inferos iudex est constitutus a poetis. Quanquam enim iniurians idem pati ac iniuria affectus, ac proinde malum ex aequo et sons et insons reportare videatur, tamen in exigenda talione reus plus mali referebat, et saepe pro sanabili malo necem, cum nunquam tam exacte ad normam malum reddi posset ut idem vulnus, exempli gratia, idem os fractum, eadem curatio sequeretur. Atque hoc periculum erat «tantundem», in quo poena stare aestimabatur. Postea vero poenae, geometrica ratione, seu duplici commensu, expensae sunt, quam acutiora ingenia ex iure naturali explicatiori in leges importarunt.

Leges poenales de malo legibus de damno priores.

[6] Sed ex hactenus narratis vides leges poenales de malo legibus de damno priores fuisse: nam lex talionis a Rhadamanthe, lex duplionis a Pythagora coepit; unde iudicia publica privatis antiquiora. Et hunc ordinem natura dictat, ut legislatores prius deterrerent cives a delinquendo exemplis, deinde legibus iudiciariis delinquendi occasiones praeciderent.

Cur in rebuspublicis optimatium severissimae poenae?

[7] Itaque patres experti satiscum periculo, per iniurias singulorum optimatium, primis plebium secessionibus — quae primae «seditiones», «seorsum itiones», proprie dictae fuere — suum imperium pene concidisse, et id paucorum esse, et adversus multitudinem obtinendum. Ideo severissimis in rebuspublicis optimatium poenae sancitae.