Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/258

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
514 pars posterior - caput xxviii

CAPUT XXVIII1

TRADUCES PER QUOS IUS MAIORUM GENTIUM IN IUS
MINORUM TRADUCTUM EST

Traduces duo: liberum regum arbitrium, severum legum imperium.

[1] Ita violentiae privatae, sub theocratiis metu deorum modeste habitae, in violentiam publicam traductae sunt, horum duum traducum altero: aut infinito regum, aut crudeli legum imperio. Tantae molis erat, contemptis deorum religionibus, genus humanum in civili societate continere!

Primis regnis monarchicis ius assertum.

[2] Namque, ubi deorum religiones spretae sunt, poenarum humanarum terrore genus humanum in societate continere ipsa natura docuit: qua ex divina providentia, rebus ipsis dictantibus, cum primum plebes, patrum iniuriis oppressi, deorum hominumque opem implorarunt, reges illico extitere illis plebium implorationibus, tanquam collatis suffragiis creati, aut fortissimi viri, qui cuncta, moribus corrupta, ad se unos emendanda revocarunt, a quibus monarchiae primae in terris sunt constitutae, aut viri sapientissimi, qui legibus poenalibus antiquos mores, sive respublicas optimatium, ad sua principia reduxere.

Ius creandorum regum plebibus primum natum.

[3] Et ita plebes tum primum sibi reges creare coeperunt: qui mos gentium, a romanis receptus, perpetuo servatus est. Nam quae Livius2 super ea re in interregno Romuli narrat, est vulgaris traditio veris falsisque commixta.

  1. Testo: «Caput XXVI» [Ed.].
  2. I, 17 [Ed.].