Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/289

Da Wikisource.

romulus tenebris excussus 547

foecunda habita foret, quae ei mares tantum, non foeminas peperisset, ut postea ei necesse fuerit a finitimis connubia petere. Neque romani e Terra dea orti habiti sunt, quibus vicinae civitates ob vilitatem generis connubia denegarunt; neque adeo albani ipsi, Numitoris auctoritate, quem regno Romulus restituerat, id ius gratiam saltem loco retulere: unde romanis necessarius, per ludorum equestrium simulationem, sabinarum raptus, et inde bellum. Sed nec Livius ipse hanc fabulam colore obtinere scivit, quae et decorum servaret Romulo et historiam faceret verisimilem, ut Romulus, quidem regiae originis iam exploratae, facile uxorem invenisset; sed is, ut optimus princeps, non sibi uni, sed omnibus civibus uxores peteret, quare neque ipsi concessa est: unde ei quoque per Thalassionem pulcherrima sabinarum rapta et abducta est.

Uti narratur hactenus, degener Romae origo.

[10] Haec de Romuli asylo — ex maiorum gentium moribus, ac proinde falsa — traditio fecit ut romani mendacio et impostura, non falsa persuasione, religiones deorum instituisse, hactenus putati sint. Atque indidem illae tenebrae in historia romana: quod patres dicant sua esse auspicia, ac proinde sua connubia, suam patriam potestatem, sua imperia, sua sacerdoti et agros suos; et plebs romana illos Romuli patres non ultra quam ingenuos fuisse respondeat.

Asyli liviani perversae rationes.

[11] Igitur asylum longe alia ratione, quam qua maiorum gentium optimi, Romulus aperiit, nempe ut ibi et ipse et novi cives agerent tuti; et sic rempublicam natura optimatium fundavit, cuius forma tutela est. Nam arcades et phryges, qui ad id asylum confluxerant, a quibus romani omnem suam nobilitatem repetebant (namque ab arcadibus, qui ante Lunam se ortos iactabant, patricii sub calceis argenteam lunulam gestabant; ab troianis autem, utpote ex ultimo temporis heroici fiorentissimo regno, romanorum primores, in quibus Iulii, ab Aenea originem revocabant), ii, inquam, iure asylorum, quod