Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/311

Da Wikisource.

quid ex iure attico in xii tabulas importatum? 569

manis, quae leges essent in XII Tabulas referendae. Et hac ratione constat laus quam Strabo1 de viro profert, cum dicit «ephesios dignos qui in puerum usque strangulentur, qui Heraclitum et Hermodorum, memorabiles viros, eiecissent».

Huius historiae ineptiae.

[16] Postremo, si Hermodorus interpres, quae sapientia legatorum fuisset redire cum legibus domum adhuc ignaros iuris quod complecterentur, ut, si Hermodorum talem virum in Italia, et quidem Romae exulantem, non offendissent, frustra cum legibus rediissent? An id quoque Plutarchus fortunae romanorum adscripserit?

Rationes quae historiam oppugnant — Eiusdem historiae inconstantia.

[17] In his XII Tabularum fragmentis quae extant, nihil de attico iure relatum. Contra, connubii, patriae potestatis et nexus propria romanorum iura; eademque universi romani iuris fontes et romanae magnitudini caussae. Forma reipublicae romanae optimatibus mixta, et, qua parte mixta, acris custodia domestici iuris, quam per hos duos universos libros perpetua dissertatione deduximus. Sub Tarquinii tyrannide ius papyrianum vulgo editum, et sub Appio factioso Flavius, cum summo patrum dolore, Fastos evulgat. Hermodorus, non interpres, sed legum romanis auctor. Unde externae leges venerint foeda inconstantia: Livius2 Athenis et ceteris Graeciae urbibus: Halicarnassensis3, Sparta omissa, e graecis Italiae urbibus quoque; Tribonianus4 autem iuris non scripti originem ad spartanos revocat; Tacitus5, ut certum teneat, «accitis quae usquam egregia», his omnibus illud cumulo addatur: naturae humanae proprium quod, ut est infirmiorum postulare, ita potentum est detrectare ius aequum.

  1. Loc. cit. [Ed.].
  2. III, 31 [Ed.].
  3. X, 3 sgg. [Ed.].
  4. Institut. iustin., I, 2, § 10 [Ed.].
  5. Annales, III, 27 [Ed.].