Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/321

Da Wikisource.

quid actum lege xii tabularum? 579

custodisse adversus tyrannos et libertatem. Artemque affectantium, in regnis optimatium, tyrannidem esse ut proponant ius aequum et palam, quo beneficio sibi multitudinis factionem contra paucorum ordinem firment — ut Servius Tullius legibus queis ipsi reges obtemperarent et censu, Appius decemvir vindiciis secundum libertatem edictis — Papyrius sub Superbo, Flavius sub Appio Factioso, ille actionibus, hic fastis evulgatis, confirmant. Et Livius Tacitusque1 initium romanae libertatis narrant a Bruto factum, quod, pro uno perpetuo rege, duos consules annuos instituisset. Quodnam igitur senatus flagitium id fuit: universo iure quiritium privato plebi cessisse et leges evulgare, ac, ut id utrumque fieret, decemviros cum summo imperio plebi quotannis creandos permittere? Magnam igitur vim patribus factam esse necesse est, quae non alia fuerit nisi, quia lex non perferretur, oblata Appio a plebe tyrannis: quod et Dionysius innuit et ipsa res secuta testatur. Hinc intelligere est quantum, ut ingenue Livius profitetur, ante secundum bellum punicum historia romana fatiscat, cum in tam insigni reipublicae mutatione tantum hiatum reliquerit.

Caput legis XII Tabularum «De forte sanate nexo soluto».

[21J Atque heic explicandum venit caput illud: «Ut forti sanati nexo soluto idem sirempse (simile re ipsa) ius esset», qua lege Theseus, ut apud Plutarchum2 ab heroico usque tempore, atheniensibus libertatem fundaverat. Super eo capite grammaticorum eruditas ineptias, quae apud Iacobum Gothofredum prostant, referre pudet.

Gothofredi interpretatio absurda.

[22] Recte, sed forte, Gothofredus id caput inscribit De iuris aequalitate; sed quod interpretatur «de iure civium cum sociis aequando», coniectura, capta ex iis grammaticorum

  1. Liv., II, 1; Tac., Ann., I, 1 [Ed.].
  2. Theseus, 25 [Ed.].