Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/45

Da Wikisource.

CAPUT XX1

IURISCONSULTI CHRISTIANAE RELIGIONI
PHILOSOPHIS UTILIORES

Metaphysica de iuribus individuis deistas confutat.

Sed hoc iurisconsulti ipsis philosophis praestant, quod, uti ipsius veri vi, aliud agentes, riempe dum leges interpretantur, ad platonicos accessisse demonstravimus2, imprudentes, eadem ratione, christianae religioni magis quam philosophi ipsi subserviunt. Cum enim iura individua statuant, ea partis posse unquam induere formam negant, sed iuris alicuius sociis, sive in solidum, sive pro indiviso, adesse respondent, quia iura spiritales res sunt aut rei spiritalis modi: et nos in falsum illud deistarum concesserimus dogma, Deum esse infinitam mentem in infinito corpore et, in homine rationis, in bruto sensus, in planta vitae, in corpore extensionis, peculiares et divisas partium formas induere.


  1. Testo: «Caput XXI» [Ed.].
  2. Libro superiore, cap. CLXXXV, § «Hanc» [6].