Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/50

Da Wikisource.

CAPUT I

NOVA SCIENTIA TENTATUR

«Philologia» quid? — Eius partes duae: historia verborum
et historia rerum.

[1] Est enim philologia sermonis studium et cura quae circa verba versatur eorumque tradit historiam, dum eorum origines et progressus enarrat, et sic per linguae aetates dispensat, ut eorundem teneat proprietates, translationes et usus. Sed, cum rerum ideae quibusque verbis appictae sint, ad philologiam in primis spectat tenere rerum historiam.

Eius subsidia: lapidaria, numaria, chronologia —
Philologi census amplissimus munus reipublicae maxime necessarium.

[2] Unde philologi de rebuspublicis, gentium et populorum moribus, legibus, institutis, disciplinis, opificiis pro suo iure commentarios scribunt: rem lapidariam numariamque et chronologiam sedulo tractant, unde edunt testimonia antiquitatis graviora. Atque haec omnia, quo omnes doctarum linguarum scriptores, sive oratores, sive philosophos, sive adeo historicos et maxime poetas, enarrent, a quibus respublica eam sibi maximam capit utilitatem: ut interpretetur antiquam linguam religionis et legum.

[3] Sed, antequam de re historica quicquam libemus, iuvat programma chronologicum heic proponere, in quod omnes consentiunt, quantum nobis ea exhibeat quae ad nostra historiae principia statuminanda conducant.