Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/80

Da Wikisource.
338 pars posterior - caput v

animi destinatone sufficienter significata; iura, inquam, propria seu nostra ipsorum fiunt; et universum patrimonium «substantia patris» dieta1, et substantia «hereditas» appellata2. Quae non sunt corpora hereditaria, sed ius, quod intellectu consistit3.

Ut iura sensim et per gradus ad suam aeternam incorpoream originein concessere — Nihil homini niagis proprium quam voluntas — Universi iuris, ut brevissima historia, ita summe admiranda.

[22] Sed ex huius verbi «proprietatis» historia vides vocabulum quidem ad impropria translatum, sed rem vi ipsa ad suam maxime propriam naturam accessisse, ut iura a corpore ad animum trasferrentur, et proprium cuiusque sive cuiusque suum, quod idem est ac ius cuiusque, a consumptione primum, deinde perceptione, tum occupatione, porro custodia, posthaec limitibus, tandem ad voluntatem, qua nihil in homine magis proprium datur, concessisse; et per hos gradus a iure naturali priori, primum per ius gentium, deinde per ius civile, postremo ad ius naturale posterius, sive ad solum pudorem, iura tandem pervenisse. Quod eleganter dixeris iura omnia, a iure naturali rudium hominum inchoata, iure naturali maiorum gentium erudita, iure naturali gentium minorum attenuata, iure naturali philosophorum sunt omni ferme corpulentia depurata.


  1. Cod. Inst., VI, 38 (De verborum et rerum significatione), 5.
  2. Dig., XXVI, 7 (De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non), 58, § 3.
  3. Dig., L, 16 (De verborum significatione), leg. «Hereditatis» (138), «Pecuniae» (178), § 1 «Bonorum» (208); V, 3 (De hereditatis petitione), leg. «Hereditas» (1).