Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/92

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
350 pars posterior - caput ix

Cur in Oriente matura et erudita, in Occidente rudis
et tarda divinatio?

[18] Sed et hoc discrimen inter utrosque intercessisse quoque, etiam necesse est: quod chaldaei1 a semitidis inter eos certis in locis agentibus, qui, vi verae religionis sociati, virtute se et suos et pecudes a feris tutabantur, humanitatis admoneri, et in ingentibus camporum aequoribus commode syderum ortus occasusque animadvertere potuerunt; et ita caelum a syderum motibus sibi finxere deum, atque in id, etsi non verum, saltem doctum divinationis genus concessere, magiam2. At Iaphetidae, longe a semitidis et chamitidis dissiti, inter ipsos, qui humanitatem colerent, versante nemine, ad brutum stuporem redacti omnes, fulmine excitandi fuerunt ut caelum crederent deum eiusque voluntatem putarent Iovem: quare divinationis genus satis rude et sero inter occidentales est introductum.

Demonstratio Diluvii universalis.

[19] Atque haec invicta demonstratio sit terrarum orbem Diluvio universum fuisse obrutum, et genus humanum in Noacho servatum esse, et arcam in locis Assyriae subiectis, ut Armenia, consedisse; quando maturi assyriorum cultus, unde inter eos prima monarchia nata est, et diuturnae reliqui orbis ferinae vitae, quae ad mille post Diluvium annos vel inter graecos ipsos duravit, non alia afferri ratio potest quam vera religio inter semitidas conservata: quam si Iaphetus quoque inter suos servasset, aut, uti Chamus, iisdem piis proximus, a pietate descivisset, in Occidente eadem quae in Oriente fuissent secutura. Et hoc pacto per nostra humanitatis principia non solum sacra cum profana constat historia, sed profana celebrem sacrae historiae epocham, nempe universale Diluvium, confirmat.

  1. Cosí corretto, nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms., «chamitidae» [Ed.].
  2. Vide Notas, 15 [postilla marginale].