Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/97

Da Wikisource.

de gigantibus 355

Physica eius ratio.

[38] Physica, non sine divinae providentiae admiratione, huic difficultati satisfacit et ingentem lucem historiae profanae affert, qua iterum sacrae veritas demonstratur.

[39] Necesse enim fuit terram, universali Diluvio diu aquis imbutam, per multa secula exhalationes siccas, sive ignitas materias, in aërem non emisisse, unde fulmina gignerentur, uti evenit in locis qui a solis cursu longe sepositi1 sunt; sed post multas aetates, terra in statu, in quo nunc est, exsiccata, caelum fulgere et tonare coepit.

Gigantum bellum — «Terrae filii», «terrigenae», «indigenae»,
«ingenui» — Nec religiones nec respublicae impostura fundatae.

[40] Atque hi sunt qui impietate bellum indixerant Iovi, a quo fulmine tacti, in montibus abditi, ut libro superiore innuimus et latius infra exequemur, «Terrae filii» dicti sunt; quia ab iis postea «terrigenae» graecorum, latinorum «indigenae» sive «ingenui» provenere. Qui, cum primam suam ignorarent originem, nullo mendaci animo, se illarum terrarum, ubi haerebant, dicebant filios, ac proinde se earum heros ad suas aras confugientibus iactabant esse, ut supra diximus2; unde, ut Livius tradit, respublicae primum natae. Tantum abest ut Danaos, Cadmos, Pelopes suos nossent gentis auctores!

Cur Hercules et Bacchus fulmine nati? — Unde «olympiades»? — Cur Olympus duodecim deorum sedes? — Cur terra «humus» dicta? — Unde «deus» dictus?

[41] Hinc Hercules et Bacchus, hic Orientis, ille Occidentis domitor, fulmine nati, et Hercules olympiades instituit, idest tempus graecorum historicum. Nam humanitas a fulmine coepit, et, cum fulmen Olympo, seu superiore aëris regione, mittatur, hinc Olympus maiorum deûm sedes. Et quia, praeter

  1. Cosí, nelle post. marg. e nei due errata-corrige, emendato «semoti» [Ed.].
  2. [Libro superiore], cap. CIV.