Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/10

Da Wikisource.
594 iohanni baptistae philomarino dedicatio

effulget; qui, Iuliani octavus et primus Roccae Aspidis dominus, a quo tu octavus princeps numeraris, quindecim perpetua serie maiores amplis ditionibus florentes pollentesque tibi coniungit. Sed et opum splendor et publicorum operum munificentia, in piam caussam maxime, rerum humanarum felicia temporum protestantur. Illa vero gloriae argumenta sunt magis propria, quae hanc ipsam temporum peperere felicitatem, praeclari sapienza et virtute viri, qui, in maximis nostrorum regum et summorum pontificum temporibus, duo summa Italiae decora, neapolitanum regnum et summum pontificatum, defensarunt. Et — ut praeteream ex tua gente Gratimulam, quae apostolicae Sedi Bonifacium nonum, non tam quod felicissima peperit, quam quod sapientissima mater eduxit, et Stephanum, decimoprimo seculo tarentinorum, et Petrum, Bonifacii pontificis maximi amitinum, Rheginorum archiepiscopum — Marinus, divi Thomae Aquinatis auditor, archiepiscopus capuanus, qui decem pontificibus maximis in gravissimi Ecclesiae rebus perpetuam navavit operam, suamque ecclesiam adversus Fridericum imperatorem quam fortissime defendit; — Mathaeus vero, archiepiscopus neapolitanus, apud Carolum et Robertum Andecavenses reges summis honoribus et ad Clementem quintum aliosque principes summos legationibus bene gestis, Regnum Neapolis ornavit auxitque; — Marcus Antonius, Ferdinando a cubiculo, Friderico a consiliis, Ferdinando Catiiolico Tarentum, acriter ac diu obsessum ab Gallis, propugnavi, quo merito Roccae Aspidis beneficio donatus est; — Iohannes Baptista, Carolum quintum caesarem in bellis africano, gallico, belgico perstrenue obsecutus, Roccae comes creari meritus est; — Thomas, Roccae princeps, Italiae quiete studens, in controversia, quae Paullum quintum inter et venetam rempublicam exarsit, diligentia, consilio, auctoritate, dignitatem romano pontifici, cum veneti Senatus grada, conservavit. Sed meritis in rempublicam praetergreditur ceteros Franciscus, tertius Roccae princeps, qui in masanelliano tumultu, qui regnimi Neapolis universum concusserat, Italiani exterruerat Europamque ferme omnem ad se converterat, obsequio in regem,