Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/100

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
684 dissertatio quarta

temporum successu, necessario factam. De qua ut disseramus, haec duo in antecessum sunt statuenda: [28] I. De antiquo terrarum orbe universo profanas notitias nobis non alia via quam per graecos traditas esse.

[29] II. Principio voces inter graecos brevi contentos orbe natas, deinde prolatione gentis prolatas esse.

[30] Hinc sequentia tanquam consectanea enarrantur.

I

Primus graecis Oceanus.

[31] Oceanus principio quodvis oculis interminatum mare significavi^ ut Homerus, praeter locos alios utriusque poematis, Vulcani insulam dicit Oceano circumfusam1. Quare non est necesse ut de Oceano extra Columnas accipiatur Neptunus, qui perpetuo adiuncto ab Homero appellatur Ἐννοσίγαιος2, «terras complectens», cum de quaque insula principio dictum acciperetur; neque de Oceano glaciali intelligendum quum Homerus dicit celestem currum nunquam in Oceanum occidenre3, cum cuivis altum mare totam noctem naviganti eius planetae phoenomenum innotescat. Deinde, penetratis Herculis Columnis, mare, quod universam ambit terram, «Oceanus» dictus est.

II

Primus Olympus.

[32] Olympus, certe Homeri tempore deorum sedes, ipse montis vertex putatus, a quo modo «bacchatus», modo «nivosus», nempe in pendicibus, modo «supra nubes, pluvias, nives ventosque semper serenus et circumfulgens» in iugo, per quod dispositae deorum sedes narrantur. Deinde, graecorum mentibus in immensum expatiantibus, Olympus caelum, omnia complectens sydera, dictus mansit.

  1. Veramente, da un muro di bronzo: Od., X, 3-4 [Ed.].
  2. Testo: εννοσιγαίων [Ed.].
  3. Fraintendimento di Od.. XI, 11-22 [Ed.].