Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/136

Da Wikisource.
720 dissertatio octava

torulis dexterae, qua forsan solennitate heroes in fidei signum utebantur, cui postea successit annulus. Postremo incudines, constantiae symbolum, pedibus Iunonis suspensae significant coniugii firmitudinem: quod Virgilius «coniugium stabile»1, vulgus latinorum «nuptias firmasi, «firmos viros», «firmas uxores» dixere.

Thesei, Iasonis et Aeneae mythologia.

[19] Ut autem a poesi falso divina ad poesim heroicam homerica antiquiorem super hac re transeamus. Cum auspiciis tota dignitas heroica contineretur, et auspicia nuptiis solennibus inter heroes cives custodirentur, non mirum si Theseus et Iason, post tot ac tanta ab Ariadne et Medea accepta beneficia, eas inclementissime deserant: quod Virgilius in Aenea et Didone postea imitatus est. Namque hic heroum communis sensus hanc virtutem heroicam reputabat: quovis externarum foeminarum vel merito, vel forma, vel amore, heroicum ordinem corrumpi non oportere. Qui, his ignoratis, non heroes, sed latrones inhumanissimi hactenus visi sunt.


  1. Aen., I, 73; IV, 126 [Ed.].