Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/139

Da Wikisource.

de primis regibus 723

quorum clientes, ut alibi dictum, prima rudimenta fuere. Et pulcherrimam huius antiquitatis notam servat etiamnum inter latinos verbum «segregare», quod proprie dicitur de meretrice vel concubina quae ab amatore dividitur: quia inter clientes iustae nuptiae principio nullae fuere.

IV

Primi «duces clientum *.

[7] Et primos duces fuisse inclytos, qui hos ducerent greges hominum. In quo ductu stat ex adverso praecipua clientelarum proprietas, nempe clientum obsequio: unde postea rerum ipsarum natura factum ut clientes sequerentur ad bellum inclytos.

V

Cur «heros» et «dux» idem?

[8] Hinc perpetuo «ducum» adiuncto heroes ab Homero appellari.