Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/16

Da Wikisource.
600 notae in librum priorem

IV

[2] Et ex eodem lemmate V, ut nobis a Deo sunt principia scientiarum, quando scientiae sunt idearum, ut ita dicam, syntaxes, et ideae mentalia, ut dicunt, sunt rerum verba, in Deo quoque esse ipsarum rerum principia.

V

[3] Et Deum esse primum verum.

VI

[4] Et Deum esse primum verum tum in essendo, ut dicunt, tum in cognoscendo.

VII

[5] Itaque primum verum metaphysicum et primum verum logicum unum idemque esse.

VIII

[6] Et scientias esse de aeternis et immutabilibus quantum sunt de semper uniformibus, quod idem est ac de rebus ordini aeterno conformibus, quo aeterno rerum ordine stant principia scientiarum.

IX

[7] Postremo, quando pulchrum ordine constat, idem est Scientias circa aeternum verum ac circa aeternum pulchrum versari: unde hominibus, ut veri, ita pulchri omnibus est ingenitum desiderium. Cumque pulchrum aeternum sit quae «animi» vocatur «honestas», conficitur ad extremum homini esse ingenitam vim, qua, una eadem opera, et ad verum et ad honestum quodque suapte natura feratur.

6.

(pag. 43, n. 1).

Quia quodque eorum trium est infinita mens, quam 2rzzcipio esse demonstravimus Deum: quare quodque eorum trium Deus est, et, ob id ipsum, ea tria simul sunt unus Deus.