Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/175

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

PARERI PER LA STAMPA

I

DEL REVISORE ECCLESIASTICO

Reverendus dominus Iulius Nicolaus Tornus, utriusque iuris doctor, revideat et referat.

Neapoli, 5 iunii 1722.
Onuphrius episcopus Castkllanetak, vicarius generalis.
Dominus Petrus Marcus Giptius, canonicus deputatus.

Eminentissime domine,

Notae in duos libros, alterimi «De universi iuris uno principio et fine uno», alterum «De constantia iurisprudentis», auctore Iohanne Baptista Vico, nuper editos, ab eodem adornatae, quas, Eminentia Vestra iubente, quanta valui animi attentione perlegi, clarissiini auctoris ingenium, eruditionem, accuratam rerum philologicarum meditationem et metaphysicae intimos secessus sapiunt; in iisdem libris tradita explanant, illustrant et invicte comprobant; catholicae fidei zelum nedum integritatem ac rectam morum disciplinanti praeseferunt. Omnia ergo convenire videntur ut, Eminentiae Vestrae auctoritate communitae, quam ocissime typis mandentur.

Datum Neapoli, VIII eidus Iulias aerae christianae anno MDCCXXII.

 Eminentiae Vestrae

humillimus, obsequentissimus ac addictissimus famulus
Iulius Nicolaus Tornus.


Attenta supradicta relatione, imprimatur.

 Neapoli, 10 augusti 1722.

Onuphrius episcopus Castellanetae, vicarius generalis.
Dominus Petrus Marcus Giptius, canonicus deputatus.