![]() |
Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. | ![]() |
notae in librum priorem | 605 |
21.
(pag. 155#cite_ref-1??. n. 1).
Et sane romanam rempublicam duo extra ordinem lata pessum dedere: lex agraria, quae fere semper plebiscitis proposita est, quae fuere populi leges extra ordinem senatus iussae, et senatusconsultum ultimum, quo extra ordinem consules adversus Caesarem armati sunt.
22.
(pag. 159#cite_ref-1??, n. 1).
Graecia foederata abiit in optimatium rempublicam.
Ex cuius locis, quam sane multis, illum seligam ubi Agamemnoni, [qui], in concione quae dicitur áyoQa, in quam plebeii quoque conveniebant, edicit graecis in patriam reditum, Diomedes se in concione quae dicitur PovXrj, sive in heroum consilio, aperte obstiturum respondet: pro cuius sententia graeci ad Troiani expugnandam mansere [Il., IX, 17 sqq.].
23.
(pag. 160#cite_ref-3??, n. 3).
Significatione huius falso divinae vocis secunda et prolata, non prima et nativa, ut dicemus in Notis libri secundi, partis secundae, ad caput xxm et caput xxxi1.
24.
(pag. 165#cite_ref-4??, n. 4).
Ut ne Sylla quidem, plebeiae partis crudelissimus victor ac tyrannus, oppresserit.
25.
(pag. 166#cite_ref-3??, n. 3).
Reipublicae romanae in ipsa forma maximum vicium, quod eam perdidit.
Et si forte duplex in eadem civitate sit legislatrix potestas, altera veras leges, altera iussa potestate legibus pari feret, ut
- ↑ Cfr. Dissertationes, XII e XIII [Ed.].