Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/40

Da Wikisource.
624 notae in librum alterum

26*.

(pag. 378, n. 2).

Atque haec est ratio cur Graeciae civitates ferme omnes Homerum sibi quaeque ci veni asserant suum. De qua re est apud Ciceronem in oratione Pro Archia [8] elegantissimus locus.


27*.

(pag. 380, n. 1).

Divinae providentiae argumentum —
Characteres heroici, philosophiae et philologiae principia.

Atque heic quoque divina providentia laudanda: quae hac ratione stupidissimos homines ad meditandum alterum in alterius mentis sensa excitaverit, ut quam primum meditationis genus circa substantiam cogitantem existeret, et metaphysica, ut est omnium disciplinarum parens, ita omnium prima nasceretur, et characteres heroici philosophiae et philologiae, quae geminae coalescerent, essent quasi matrices.


28*.

(pag. 381, n. 1).

«Flos» unde dictus? — Prius nantes in terris, deinde in aquis.

Queis adde «fio», omnis animae, sive omnis vitae — ex qua origine forte et «flatus» et «flos» provenere;—«no», primi omnium in animantibus motus, nempe eniti manibus pedibusque, ut per terram promoveantur, deinde ad motus aniinantium in aquis translatum: quod necesse fuit in ilio matrum ferino cultu erga liberos, qui postea Germanis mansit, ut supra diximus de gigantibus1.


29*.

(pag. 383. n. 2).

Quod significat, ut diximus alibi, «certum, definitum, immotum loquor».


  1. Lib. Il, part. II, cap. IX,; 27 (p. 352) [Ed.].