Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/45

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

notae in lubrum alterum 629

42.

(pag. 402, n. 2).

Cur urbes ciculorum in Transylvania etiamnum dictae «arae».

Neque haec, quae heic dicimus, obturbet illud, quod ciculorum urbes etiamnum dicantur «arae», namque id puto hanc ipsam habere originem. Quod, cum ciculi sint transylvanorum antiquissimi, necesse est ab ipsis deinde saxones et hungaros, qui sunt duae reliquae populi transylvani partes, profugos receptos esse1; deinde, turbis agrariis inter ipsos quoque ortis, saxones hungarosque alias per Transylvaniam, secessionibus factis, sibi sedes quaesisse, et ciculos agrariam rusticamque facere perseverasse cum antiqua optimorum nobilitate. Quod tantum abest ut labefactet, quod confirmat potius quae in his libris de primis aris late sunt dieta.


43.

(pag. 403, n. 4).

Atque haec duo gravia sint exempla eius quod inferius dicemus de primarum vocum alienatione in notis ad caput De poeseos origine2.


43 bis*..

(lib. II, part. II, cap. XVII, sect. XIX: pag. 408, v. 13).

[Hinc vides quam illud veruni sid quod in Programmate proposuimus graecae potentine argumentum: atticos et aeolos colonias in Ionium, sive Asiani minorem, misisse undecim ante annos quam Cumae fundarentur, scilicet tum graecos imperium in Asiani protulisse quum regnis ipsi ab aegyptiis spoliabantur.]

43 ter*.

(ibidem, seet. XX: pag. 408, v. 24).

[De insulis constanter affirmandum aliquas suis continentibus adhaesisse, et tempore obscuro animantia eo hominesque

  1. Testo: «recepisse» [Ed.].
  2. Cfr. Dissertationes, IV, sez. IV [Ed.].