Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/48

Da Wikisource.
632 notae in librum alterum

51.

(pag. 416, n. 3).

Unde Themis, apud Homerum, vocat et dimittit deorum concilium [Il., XV, 95; Od., II, 68].


52.

(pag. 416, n. 4).

Quia potentia iure nixa fuit omnis humanitatis principium, sicut diximus libro priore, primam legem in terris natam potentiae, a natura tamen meliori dictatam.


53.

(pag. 417, n. 1).

Iliadis systema et scopus.

Unde apud Homerum sanctissimum Iovis promissum Thetidi de ulciscenda Achillis, eius filii, iniuria ab Agamemnone accepta, capitis nutu adprobatum [Il., I, 524]. Quem ad locum enarrandum interpretes illam rationem afferunt: quod in capite anima praestantiora sua obeat munia. Quam eruditam, tam sane ineptam illius aetatis ruditati rationem! Sed sanctissima Iovis promissa capitis nutu firmata, quia tunc Iupiter ut Iupiter loquitur, lingua divina et solius Iovis propria, hoc est fulminis nutu: quod illuci consequitur commode, ilio Iovis nutu concussum Olympum, quia fulmine montes concutiuntur. Qua fabula ita enarrata, tota Ilias eo spectat, ut firmet graecis auspiciorum religionem, in qua tot, tanti et tam varii rerum casus narrantur, ut per tot rerum discrimina Iupiter explicet tandem rationem qua Achilles, ab Agamemnone inhonoratus, honore, ut Thetidi ipse promiserat, cumuletur.


54.

(pag. 417, n. 3).

Ut Atlas putatus astronomus?

Eadem prorsus ratione qua Atlas astronomus habitus est, quod «caeli observator», alienata voce, posteris traditus sit: