Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/52

Da Wikisource.
Vai alla navigazione Vai alla ricerca
636 notae in librum alterum

65.

(pag. 430, n. 1).

Donatio caussa mortis, testamentum heroicum — Iusta aetas
romanorum heroica.

De testamento heroico meminit Iustinianus, Institutiones, lib. II, [tit. 7], De donationibus, [§ 1]. Illud vero inanimadversum adhuc: heroes vigesimo quinto aetatis anno condidisse testamenta, ut Telemachus, quem domi puerum Ulysses reliquerat, qui postea vigiliti annos bello vel errore abfuit; et quo ipso anno redit in patriam, filius, mortuum ratus patrem, caussa mortis donat Peiraeo [Od., XVII, 751 sqq]. Quod donationis genus rudimentum quoddam testamentorum erat. Unde iusta aetas romanorum vigesimo quinto aetatis anno definita ex hoc iure heroico est, quanquam in testamentis prius decimo octavo, demum per Iustinianum anno decimoquarto contrada.


66.

(pag. 431, n. 1).

Primi cippi sepulchrales.

Qui mos heroicus est, namque Homerus [Il., XVII, 434-5] super cadaveribus sepultis cippos defigi memorat.


67*.

(pag. 431, n. a).

Unde in genealogia «cippi» et «rami».

Et italis familiarum sive adeo gentium auctores dicuntur «ceppi e pedali», et passim apud Homerum heroes «rami Martis» [Ἄρηως υἷες] dicuntur.


68*.

(pag. 433, n. i).

[1] Scripturam «obsonare», auctoritate codicum, in quibus cum «b» scriptum, et quia casu seu terminatione in «o»