Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/57

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

notae in lubrum alterum 641

75.

Menelai, cui adiungitur foedus, ut uter eo certamine caesus esset, illius populus victus dederetur [II., Ili, 267 sqq.]: quo in loco, pro ipsa rerum natura, rudimentum, auctus et perfectio bellorum dantur intelligi.

Prima «hostimenta» — Prima duella publica —
Prima foedera belli caussa — Primae hostiae — Primae victimae.

[2] Nam necesse est prioribus novem annis fuisse duarum earum gentium damna ultro citroque data, sine ulla belli indictione, quae pro nostris principiis dixeris proprie «hostimenta»; deinde fuisse duella eorum qui privatim fecissent et accepissent iniurias; postremo foedera bellorum caussa concepta, quibus ob privatorum iniurias, quae publico consilio factae aut impunitae essent, populi dederentur. In quibus foederibus caedebantur quae primo et proprie «hostiae» dictae sunt, ut ab hostibus postea victis «victimae» appellatae: unde forsan bellorum caussa prima sacrificia orta dixeris.

Bellorum indictiones nondum Homeri tempore.

[3] Haec foedera fuere indictionum rudimenta. Nam, cum Paris et Menelaus aequa pugna excessissent, res integra haesit: quare graeci optabant ut inciperent ab troianis iniuriae, quibus acceptis, ipsi purum piumque gererent bellum: uti ab troianis re ipsa orta est, qua Pandarus prior Menelaum sagitta vulneravit [Il., IV, 108J. Argumentum, graecorum fuisse optimatium, troianorum, ut in Asia, iam monarchicam esse rempublicam. Et sic Homeri tempore bella nondum indicebantur per foeciales.


76*.

(pag. 443. n. 2).

Quas [purgationes civiles] canones appellant «vulgares».

Quae barbaris seculis ex legum iudiciariarum ignoratione celebrabantur; sed postea, ut quae Deum tentarent, prohibitae.