Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/65

Da Wikisource.

notae in lubrum alterum 649

industriae fructus, messes, ab eadem charitate dixere «poma» et, ut ab aliis naturae distinguerent, a colore «aurea» dixere. Qua simili ratione, ut primi poetae messes fecere poma, deinde Virgilius, antiquitatis scientissimus, messes aureum effinxit ramum, ut hoc libro infra dictum est in mythologia Aeneae virgiliani1. Hesperides sunt Atlantis filiae, qui caelum humeris sustinuerat: nam deorum religione, ut alibi dictum, vel primae omnium artes natae. Poma draco pervigil custodiebat: nempe terra squamosa, squalida2, inculta, quae inter antiquos dumos, vepres spinasque frumentum legi prohibebat. Semperque vigilabat, quasi tempore non daretur sopori: quin usque et usque silvesceret. Hercules draconem occidit, ut alibi igne extinxit hydram — terram domuit — et poma — frumentum — reportavit. Aureum autem Discordiae pomum sunt igitur agri culti: nam de iis agrariae turbae extitere. De caelo demissum: nam agricultura deorum religione orta est. De eo contenderunt Iuno, Venus, Pallas: nam Venus est character plebeiorum; Iuno regina, character regii ordinis sive optimatium; Pallas sunt optimates in ordine, quia in turbis agrariis hastatorum ordo coortus est. Nani inscriptio «pulchriori detur», et iudicium Paridis, et inde troianum bellum, ex inobscuratione nativarum significationum a posterioribus poetis addita sunt: ut Plutarchus duos versus, qui extant in principio Iliadis XXIV [28 sq.], in quibus solis eius iudicii fit mentio, ab Homero expungendos existimet.

98.

(pag. 481, n. 3).

Unde «legare» in testamenti? — Legislatores proprie qui?

Primi legati fuere primorum patrumfamiliarum famuli, dicti Homero κήρυκες3, qui apud eundem modo sunt heroum comites, modo epularum ministri, modo ministri sacrorum,

  1. Cfr. part. II, cap. XXIV, § 15 sgg. e, in queste Notae, n. 120 [Ed.].
  2. Testo: «squallida» [Ed.].
  3. Testo: κύρυκες [Ed.].