![]() |
Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. | ![]() |
652 | notae in librum alterum |
104.
— de turri regia — deiectus est: quo casu ambobus pedibus claudus factus — hoc est in imis plebeiorum locis haesit. Qui ob similitudinem dictus claudus prae sumrnis locis, ubi habitabant heroes: ex qua ultima antiquitate est illa romana locutio «imo loco natus» pro «plebeio».
105.
(pag. 492#cite_ref-1??, n. 1).
Themidis mythologia.
Et Themidem primam dearuin diximus supra, hoc libro et in Notis [51] vocare et dimittere consilium deorum apud Homerum, quia ex divinae poenae metu gentes sub deorum regimine rectae sunt.
106*.
(pag. 492#cite_ref-2??, n. 2).
Deucalionis et Pyrrhae mythologia — «Lapis» pro «stupido».
[Lapides retroacti homines fiunt]: nempe qui stupidi ante fuerant, disciplina oeconomica induunt humanitatem. Ab qua ultima antiquitate «lapis» pro «stupido» latinis mansit.
107.
(pag. 493#cite_ref-3??, n. 3).
Quid quod apud Homerum nedum per aquilas, sed per accipitres etiam capta omina? Et in hieroglyphicis, apud Valerianum1, illud: «humanum corpus cum accipitris capite»?
108.
(pag. 494#cite_ref-1??, n. 1).
Iovis et Iunonis mythologia.
Sic postea accepere physici. Sed, pro nostris mythologiae principiis, Iuno soror Iovis, quia primae gentium nuptiae inter
- ↑ Hieroglyphica sive de sacris aegyptiorum aliarumque gentium literis, (Lugduni, MDLXXIX) [Ed.].