Vai al contenuto

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/77

Da Wikisource.

notae in lubrum alterum 661

135.

primum choreae, cantus, hymenaei, nuptiae: epocha oeconomicae potestatis. Deinde concio, leges, iudicia, muictae: epocha potestatis civilis. Posterior urbs armis obsessa, et utrinque abactae praedae, oves bovesque: epocha bellorum. Hinc distinctius civitatum expressae origines. Primum terrae quae arantur et aratores messoresque: prima artium agricultura.

Deinde primi reges, qui messoribus prandia apponi sceptro iubent: epocha clientelarum. Tum vineae consitae; posthaec armenta, pastores, tuguria: hactenus vita rustica et pecuaria, agricultura posterior. Demum choreae: nempe seculum voluptatis.


136.

(pag. 548#cite_ref-1??, n. 1).

Arae maximae historia.

Circa quam pomoerium a Romulo positum Tacitus, Anfiales, lib. XII, cap. 241, numero iuxta nostra principia describit his verbis: «Igitur a Foro boario, ubi aereum tauri simulacruin aspicimus, quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus2 (nempe totus ageraratus), ut magnani Herculis aram amplecteretur»: nempe qui totus aratus ager ara Herculis erat.


137.

(pag. 549#cite_ref-3??. n. 3).

Et aliis satis multis romanae historiae locis ex Livio potissimum in his duobus libris passim ad id expensis.


138.

(pag. 550#cite_ref-2??. n. 2).

Quibus [auspiciis] in his libris et Notis demonstravimus omnem heroum dignitatem contineri, et ex iisdem omne ius romanum antiquum fuisse heroicum.

  1. Testo: «XIV» [Ed.].
  2. Testo: «captus» [Ed.].