Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/87

Da Wikisource.

III

GIGANTUM MYTHOLOGIA

(pag. 356. n. 1).

[1] De hac gigantum traditione, quam, sacris libris consignatam, tum naturali, tum civili historia confirmavimus, prima ferme omnium fabula concepta est. Et, quia omnium ferme prima — ut piane intelligatur qua ratione, rudissimorum hominum et linguae inopia summe laborantium incertis longisque traditionibus, fabulae, sine ullo hominum consilio, quinimmo plurima naturae necessitate, sint suis tenebris involutae, ut in notis paullo infra de fabulis omnibus generatim dicemus1, — iccirco mythologiam prolixius exequi placuit.

[2] Gigantes Terrae filii. Ipsum fabulae initium perperam positum. Nani, in errore concepti et incertis seminibus, erant ex Chao nati: at, postquam fulmine vieti sunt, se «Terrae filios» appellarunt, de quibus filiis Terra est dieta «deorum mater», ut alibi vidimus.

[3] Ingentibus corporibus, quod demonstratum. Sed posteriores poetae, ut fit in magnarum rerum traditionibus, ita auxere corporum enormitatem, ut Homerus describit in Polyphemo, qui quum mare ingressus est, Ulyssem insecuturus» pelagus regurgitavit ad litora2.

  1. Cfr. Dissertationes, XII e XIII [Ed.].
  2. Effetto non dell’«ingressus» di Poliferno nel mare, ma dell'ultimo immenso masso che vi scagliò (Od., IX, 536-42) [Ed.].