Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/96

Da Wikisource.
680 dissertatio quarta

vulgaribus sua poemata commissa reliquerit, sed, per cantus memoria cqnservata, diu post scripturae vulgari mandata sint, ut Iosephus loco superiore testatur.

[III]

HOMERI TEMPORE GRAECOS EXTERNARUM
GENTIUM IMPERITOS

[16] At enim Homerus saepe Oceanum «deorum parentem» appellat; et, ubi Achilles se, ex Thetide marina dea natum, praestantiori iactat origine quam Pelegonis, ex Axio flumine orti, dicit ab Oceano fluinina, fontes, profundos puteos originem ducere1; et narrat Ulyssem2 in Aegypto eum Proteo marino nuinine luctasse, qui in omnium rerum formas convertebatur: quibus locis aquam rerum omnium principium ab aegyptiis didicisse satis aperte probare videtur. Item narrat Thoni uxorem aegyptiam Helenae nepente donasse3; narrat a Creta in Aegyptum iter esse, fíante Borea, quinque dierum, et inde Ulyssem ad Aegyptios delatum4; narrat postremo Thebas centum portarum, celebrem Aegypti urbem5; quae omnia confirmant Aegyptum Homero cognitam. Quin his ego addo Homerum memorare phoenices, a quorum rege6 narrat muneribus ornatam Helenam; memorare Ethiopiam, et ubi Thetis Achilli dicit deos eo epulatum ivisse viginti dies7, et ubi aethiopes in orientales et occidentales partitur8; in Menelai et Ulyssis erroribus memorare etiam Lybiam9.

  1. Il., XXI, 184-99 lEd.].
  2. Veramente, Menelao: cfr. Od., IV, 455 sgg. [Ed.].
  3. Od., IV. 227 sgg. [Ed.].
  4. Od., XIV, 352 sgg. [Ed.].
  5. Il., IX, 382 sgg. [Ed.].
  6. Veramente, da una egizia di Tebe: Od., IV, 125 sgg. [Ed.].
  7. Il., I, 423-4 [Ed.].
  8. Od., I, 22 sgg. [Ed.].
  9. Od., IV, 85; XIV, 295 [Ed.].