Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/98

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
682 dissertatio quarta

philosophiae sublimioris magnum incrementum. Praeclara samiorum gloria ab se duo maxima graecae sapientiae decora prodiisse!

Homero ignota Aegyptus, ignota Italia.

[19] Sed ad rem, neque Aegyptum, neque adeo Italiani graecis Homeri tempore cognitas, duo eiusdem loci indubitanter demonstrant. De Aegypto ille, ubi, duin Menelaus narrat Telemacho se diu in Aegypti Pliaro detentum, describit eam insulam tam longe a continenti sitam, quantum exonerata navis secondo vento perpetuum diem navigaret1. Sed enim Pharus tam prope continentem adiacet, ut interiectis molibus Alexandriae portum, qualem Iulius Caesar describit2, effecerit. Alter locus est de Italia, Circaei, quam urbem insulam Homerus facit3, cum ea in continenti sita esset. Si igitur Homeri tempore graeci in Aegyptum Italiamque commearent, Homerus satis improbe mentiri videretur, et omnem fidem suis poematis abrogaret.

[20] Quid igitur statuendum? Homeri tempore graecos externarum gentiutn adhuc fuisse imperitos; et phoenices ornile internum mare lucri caussa percurrere, ut pluribus in locis ipse Homerus testatur in Odyssea, et ad maritimas graecas urbes merces, quas supra diximus, exoticas, ut in Eumaei urbem electruin et ex electro gemmata monilia4, aliasque quas ipse nugas appellat, et cum iis externarum nationum quoque notitias importare.

De primis coloniis.

[21] Ex dictis corollarium maximi momenti eruas, licet: quod — si ante Homerum coloniae in Italiani deductae sunt, ut ab trecentis ante annis deductas esse probavimus (hac parte posteriore, capite XIII, corollario ultimo), et Italia Homeri tempore graecis ignota — eas alius generis colonias fuisse necesse est quam quas in terras victas victores deducunt, quae cum (0

  1. Od., IV, 354 sgg. [Ed.].
  2. De bello civili, III, 113 [Ed.].
  3. Od., X, 135 [Ed.].
  4. Od., XV, 459 [Ed.].