Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/111

Da Wikisource.

vel deessent, utiles accommodabant acliones. Eoque pacto sub príncipatu, ante tarnen Edictum perpetuarti, iam non omnino eadem iurisprudentia: nain «humanarum rerum» acceptione solae res privatae continebantur; quia ius publicum a privato secretum est, unde philosophia iuris infirmari coepit. Adhuc tamen erat scientia iusti, sed quae aequitate praetoria sensini elidebatur: et adhuc pauci de iure libri, quia adhuc iurisprudentes ex instituto iuris rigorem profitebantur, et ad solos oratores aequum defendendum deferebatur. Sed, postquam sub Hadriano Edictum perpetuum omnis aequitatis plenissimum prodiit, et publice cautum, ut quemadmodum prius a XII Tabularum, ita deinde ab Edicto perpetuo in iurisprudentia instituerentur, lex XII Tabularum non ultra fuit norma Romani iuris: senatui, praetoribus ac iurisconsultis condendi iuris potestas attenuata. Nani non ultra senatusconsulta accommodata ad legem XII Tabularum celebrari; nec praetores ultra ad eamdem apposite edicta perpetuae iurisdictionis caussa propunere: Romani principes suis rescriptis, naturaletn sequuti aequitatem, nova iura constituere et iuris dubia decidere. Unde chronologia constitutionum principalium ab eodem Hadriano sumit initiunt. Atque his de caussis iurisprudentia, ex scientia iusti, ars aequi facta est: et iurisconsulti ex instituto aequi momenta in caussis invenire, et de iure privato innumeros libros scribere. Sed quia f:rmulae adhuc vigebant, adhuc oratores ad aequum defendendum in foro versabantur: sed ita, ut quantum aequitas naturalis invalescebat, tantum forensis eloquentia silesceret. Sed postquam Constantinus, formulis actionum sublatis, omnia iudicia extraordinaria esse iussit, iurisprudentiae arcanum omnibus vulgatum est: et haec quoque potentine persona patriciis detracta, et ignobiles quoque iurisprudentiam vulgo profiteri ; publicaeque de iurisprudentia academiae Romae, Constantinopoli ac Beryti fundatae: ac Theodosius et Valentinianus e republica constituerunt, ut ne quis vel publicus antecessor iura privatim profiteretur; et ius civile non ultra religione aliqua, nec ullis commentis, sed aperte, ubi aequitas aliud suaderet, non tantum a principibus, sed a iudicibus quoque perruptuin est; et aequitas in omnibus et per omnia in iudiciis