Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/119

Da Wikisource.

et studium Romani nominis in civibus indigenis extincta sunt. Iure privato tantopere promoto, cives ni hi 1 ius esse dein putarunt, nisi suam ipsorum utilitatem; nee ultra publici commodi studiosi. Romanorum et provinciaruin iure confuso, provinciae in propria regna, iam antequam re ipsa invaderentur, abiere: et dissoluto tandem ilio nexu, quo maxime Romanum imperium auctum est, ut socii populi Romani solam fidei laudem, Romanus autem populus et nominis gloriam et imperii vim haberet, Romana monarchia sensim debilitata, tandem distracta et deleta est. Ita ut haec laxior iurisprudentia et eloquentiae et potentiae Romanae corruptae fuerit caussa potissima. Quare princeps, si regnum augeri velit, leges Romanas ex doctrina civili iubeat interpretari ; et iudices ex ea lites iudicent, atque optimorum arte illa oratorum, qua semper curant, ut possint, semper ac possunt, pracstant, ut privatis caussis publicam agglutinent: iudices, inquarti, in partem maxime adversam utantur: illi namque id faciunt, ut privatum ius vincat publicum; at ipsi faciant, ut publicum vincat privatum. Ita namque cum maximo reipublicae bono philosophia iuris, nempe doctrina civilis, iterum cum iurisprudentia coniungetur; maior et gravitas et sanctitas legum erit; eloquentia regno accommodaia florebit, quae, quantum publicum ius privato dignitate, amplitudine et gravitate praestat, tantum eloquentiae, quae nunc in usu est, antecellet. Nam oratores, quo caussas obtineant, in eo totos fore necesse est, ut eas iure publico probatas esse confirment; et ita spedati in doctrina civili, politici ad ipsam rempublicam gubernandam accedent. Scio equidem in nostro Sacro Consilio Neapolitano saepe lites contra Romanas leges, «ex certis caussis», ut eleganter habent in formulis, iudicari: et in summo regni senatu aequum civile naturali saepe in decernendo praeferri : sed id fit peculiari prudentissimorum sapientia oratorum et iudicum, qui sane immortales non sunt. At si id ex institulo regni fiat, cum summa reipublicae militate perenne erit. Atque haec de iurisprudentia in artem redacta aliisque eius generis, mihi in proposito argumento dicenda visa sunt.