Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/121

Da Wikisource.

aliaque optima antiquorum opera sculptorum, non item Ialysus Protogenis, nec Apellis Venus ad nos pervenerint, in sculptura multumdesideretur; pictura ad summum usque perducta est. Quod si haec non ita se habent, ut dixi, quid est, quod apud Graecos, Latinos ac nostros (ut taceam de historica et oratoria, quae ad rerumpublicarum momenta convertuntur) in re poètica eadem lingua, religione et studiorum ratione vigente, optimis minores fere semper successerint? Quamobrem optima artium exemplaria prorsus deieri necesse esset, ut optimos authores haberemus. Sed, quando id barbarum et nefarium est, et paucis datum ad summa eniti, ea minoribus ingeniis serventur; qui vero beatissima indole praediti sunt, ea aspectu amittant suo, ut optimam naturam cum optimis imitari contendant.

XIII

Typi autem non dubium est, quin nostrae studiorum rationi magno sint adiumento: eorum enim beneficio iam illa declinavimus, quae antiqui perferebant, incommoda: ut ingenti aere, longisque itineribus manuscriptos codices perquirerent exquirerentque; et tamen saepe iis eorum copia non ficbat, quod domini invidiosa illa frui laude vellent, ut apud ipsos unos autographa asservarentur. Iam ingenti copia et varietate, ubique locorum, non Ptolemaeis regibus tantum, sed cuivis privato homini, commodis preciis dictis, prostant. Sed vereor, ne abundantia et vilitate nimia, ut fieri solet, minus simus industrii, neve convivas imitemur, qui in lautis opiparisque coenis cibos suetos et boni succi anioveri iubent, et exuratis ac minus utilibus se ingurgitant. At vero, cum libri manu scribebantur, librarii, ut operae precium facerent, auctores constantis famae exscribebant ; eosque saepe cum caro venderent, studiosi sua ipsorum manu exscribere adigebantur. Quo exercitationis genere mirum quantum proficitur! quia rectius meditamur quod scribimus, atque adeo quod nec perturbate, ncque raptim, neque intercisici, sed