Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/139

Da Wikisource.

II

De origine et veritate scientiarum

Cur theologia revelata omnium certissima scientia — Scientia humana est quaedam naturae anatome — Obiecta scientiarum in Deo alia ac in homine — Deus ens, creata entis—Vere unum id quod multi pi icari non potest — Infinitum supra corpus est, et loco non continetur — Quae in homine ratiocinia, in Deo sunt opera — In homine arbitrium, in Deo voluntas ineluctabilis — Latinis idem «dividere» et «minuere» — Via resolutiva — per syllogismos vana — per numeros divinatoria — per ignem et menstrua tentabunda — Abstractio mentis humanae vicio nata — Abstractio scientiae humanae mater — Homo sibi confingit mundum quemdam formarum et numerorum — Mathesis scientia ope ratrix — Deus res ex vero definit — Homo definit nomina — «Quaestio definitionis» et «nominis» Latinis idem — Idem scientiae humanae ac chemicae evenit — Scientiae humano generi utilissiinae, quae certissimae — Ea scientia divinae similis evadit, in qua verum et factum convertuntur — Veri criterium est id ipsum fecisse — Cur scientiae minus certae, quae magis in materia immerguntur— Meditata physica ea probantur, quorum simile, quod operemur—Verum humanum quando cum bono convertitur. Ex quibus antiquorum Italiae sapientum de vero placitis, et hac, quae in nostra religione adhibetur, geniti et factidistinctione, principio habemus, quod cum in uno Deo exacte verum sit, omnino verum profíteri debemus, quod nobis est a Deo revelatum; nec quaerere genus, quo modo verum sit, quod id omnino comprehendere nequeamus. Indidem originem scientiarum humanarum repetere, ac denique normam ad dignoscendum quae verae sint, habere possimus. Deus scit omnia, quia in se continet dementa, ex quibus omnia componiti homo autein studet, dividendo, ea scire. Itaque scientia humana naturae operum anatome quaedam videtur. Etenim, illustris exempli caussa, hominem in corpus et animum, et animum in intellectum ac voluntatem dissecuit; et a corpore excerpsit, seu, ut dicunt, abstraxit figuram, motum,