Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/147

Da Wikisource.

IV

Adversus scepticos

Omnium comprehensio caussarum est Deus — Scientia divina
humanae regula.

Nec ulla sane alla patet via, qua scepsis re ipsa convelli possit, nisi ut veri criterium sit id ipsum fecisse. li enim celebrant iliud, res sibi videri; quid autem re ipsa sint, ignorare: effecta fatentur, ac proinde ea suas habere caussas concedunt; sed caussas se scire negant, quia ignorant genera seu forinas, quibus quaeque res fiant. Haec ab iis accepta contra ipsos sic regeras. Haec caussarum comprehensio, qua continentur omnia genera, seu omnes formae, quibus omnia effecta data sunt, quorum simulacra sceptici suis mentibus obiici, et quid reipsa sint ignorare profitentur; est primum veruni, quia comprehcndit omnes, in quibus etiam ultimae continentur; et, quia omnes comprehendit, est infinitum, nullam enim excludit; et, quia omnes comprehendit, prius corpore est, euius sua caussa est, ac proinde spiritale quid est. Quod est Deus, et quidem Deus, quem Christiani profitemur: ad cuius veri normam vera humana metiri debemus; nempe ea vera esse humana, quorum nosmet nobis dementa fmgamus, intra nos contineamus, in infinitum per postulata producamus; et, cum ea componimus, vera, quae componendo cognoscimus, faciamus; et ob haec omnia genus seu formam, qua facimus, teneamus.