Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/161

Da Wikisource.

omnibus plenis, uti Epicurus, offensiones de vacuo et atomi declinatione, successu rerum peculiarium feliciter explanatarum compensat. An eorum ratio sit, quod uterque figura et machina de naturae rebus disserunt ; et peculiaria naturae effecta formata et mobilia sunt; de principiis autem et virtutibus. quia informibus nulla figura, quia indefinitis machina nulla est? Atque haec hactenus ad sententiae Zenoniae declarationem authoritatemque dieta sint. Nunc propria rei propositae argumenta exponamus. Quaelibet minima extensae rei particula in infinitum diduci Aristoteles geometricis deinonstrationibus evincit. Sed Zeno ad eas imperturbatus constat, iisque ipsis sua metaphysica puncta confirmat. Huius enim rei physicae virtutem in metaphysica dari oportet: alioqui quo pacto Deus omnium perfectionum sit cumulus? Exteusa quidem in natura sunt; in Deo quid extensum memorare nefas: extensum metimur, infinitum dimensionem indignatur. Extensi vero virtutem «eminenter», ut nostri theologi loquuntur, in Deo contineri fas omnino est. Igitur quo pacto conatus virtus movendi est, et in Deo, conatus authore, quies; ita prima materia est extensionis virtus, quae in Deo, materiae conditore, purissima mens est. Est igitur in metaphysica substantia, quae indefinitae extensi divisionis est virtus. Divisio physica res est; virtus ut res dividatur metaphysicum argumentum; divisio enim actus corporis est, at essentia corporis, uti et caeterarum rerum, in indivisibili consistit: atque id adeo Aristoteles fateri debet, qui docct. Itaque mihi videtur de alio Aristoteles cum Zenone contendere, in idem autem convenire. Nam ille de actu, hic loquitur de virtute. Et cum Aristoteles divisionem partium in infinitum demonstratione diagonalis, quae in iisdem punctis cum laterali secaretur, quae duae lineae eiusdem sunt impatientes mensurae, urget; iam tum non dividit punctum, sed quid extensum, nam designat. At ea ipsa demonstratio, uti et aliae de circulis concentricis, qui in omnibus suis punctis cum centro secarentur, et de parallelis, quae obliqua ad horizontein ductae, quam perpendicularem intersecarent nunquam totam dividerent, et eius generis aliae, ex puncti definitione, cuius nulla pars est,