Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/186

Da Wikisource.

V

De certa facultate sciendi

Tres mentis operationes: perceptio, iudicium, ratiocinatio — Tribus artibus diriguntur: topica, critica, methodo — Cur antiquis nulla peculiari mediodi ars — Methodo geometrica nec consilia instituenda — nec oratio civilis dispensanda — Ciceronis ordo dicendi — Demosthenes perturbatus — Et in perturbato dicendi ordine omnis eloquentiae Demosthenicae vis continetur — Methodus non est quarta mentis operatio, sed ars tertiae — Omnis antiqua dialectica in topicam et criticam divisa — Critica Carthesiana sine topica certa non est — Praedicamenta et topica Aristotelis qua ratione utilia ad inveniendum — Artes sunt literariae reipublicae leges — Cur divisae inter Graecos topica et critica — Propria sciendi facultas ingenium — In homine a puero sese exerit — Quid sit sensus communis — Similitudo mater omnis inventionis—«Argumentum» cur ita dictum — «Arguti» qui — Quid autem ingenium — Inventio ingenii, et opera, et opus — Antiquissima dialectica, inductio, et collatio similium — Quid syllogismus — Quid sorites — Quae disserendi ratio subtilis, quae acuta — Methodus geometrica cur in geometria utilis ad inveniendum — Extra geometrica utilis ut disponamus inventa — Non methodus geometrica, sed demonstratio in physicam importanda — Geometria quando acuit ingenium — Synthesis invenit, analysis facit vera — Phantasia ingenii oculus, ut iudicium est oculus intellectus. Quae meditata disqui rendi occasionem faciunt, quae sit propria homini facultas ad sciendum data. Homo enim percipit, iudicat, ratiocinatur: sed saepe percipit falsa, saepe temere iudicat, perperam saepe ratiocinatur. Graecae philosophorum sectae has homini ad sciendum facultates datas opinatae sunt, et sua quamque dirigi arte: facultatem nempe percipiendi topica, iudicandi critica, ratiocinandi denique methodo. De methodo autem nulla in suis dialecticis praecepta tradiderunt; quia eam satis superque pueri usu ipso, dum darent geometriae operam, ediscebant. Extra geometriam antiqui ordinem putarunt prudentiae comnrittendum, quae nulla dirigitur arte; et quia nulla