Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/189

Da Wikisource.

omnibus doctis se sentire certus est: sine arte facile fallitur, quia suae unius naturae fidit. Et quidem tu, sapientissime Paulle, haec ipsa censes, qui, dum tuum principem instituis, non eum praecipis recta ad criticam artem contendere; sed diu multumque exemplis imbui, priusquam artem de iis iudicandi erudiatur. Id quorsum, nisi ut prius afflorescat ingenium, deinde arte iudicandi excolatur? Hoc dissidium inventionis et iudicii non aliunde inter Graecos ortum, nisi quod facultatem sciendi propriam non attenderunt. Ea enim ingenium est, quo homo est capax contemplandi ac faciendi similia. Nos quidem in pueris, in quibus natura integrior est et minus persuasionibus seu praeiudiciis corrupta, primam facultatem se exerere videmus, ut similia videant; unde omnes viros «patres», foeminas omnes «matres» appellant, et similia faciant, Aedificare casas, plostello adiungere mures, ludere par impar, equitare in harundine longa. Similitudo autem morum in nationibus sensum communem gignit. Et qui de rerum inventoribus scripserunt, tradunt artes omnes omniaque commoda, quibus ab artificiis genus humanum ditatum est, aut forte fortuna, aut similitudine aliqua, quam vel bruta animantia commonstrarint, aut homines sua excogitaverint industria, inventa esse. Haec, quae hactenus diximus, Italicam sectam novisse id linguae vestigium docet, quod ratio, quae in Scholis «medius terminus» dicitur, «argumen» sive «argumentum» appellarint. «Argumen» autem inde unde et «argutum», seu acuminatum. «Arguti» autem sunt, qui in rebus longe dissitis ac diversis similem aliquam rationem, in qua sint cognatae, aniinadvertunt, et ante pedes posita transiliunt, et a longinquis locis repetunt commodas rebus, de quibus agunt, rationes: quod specimen ingenii est, et «acumen» appellatur. Unde ingenio ad inveniendum necesse est: cum ex genere nova invenire unius ingenii et opera et opus sit. Quae cum ita se habeant, verisimilis coniectura est antiquis Italiae philosophis nec syllogismum, nec soritem probari,