Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/194

Da Wikisource.

li De Numine Divina bonitas volendo res facit — Cur poétae et pictores «divini» dicti — Natura quid. Deorum voluntatem dixere «numen», quasi Deus Opt. Max. suam voluntatem facto ipso significet, et tanta celeritate et facilitate significet, quam celer et facilis nutus est oculorum. Ita ut quod Dionysius Longinus admiratur de Mose, eum digne divinam omnipotentiam et granditer illa locutione expressisse, «dixit, et facta sunt»; Latini uno verbo utrumque significasse videantur. Divina enim bonitas, volendo res, quas vult, facit, et tanta facilitate facit, ut eae ex seipsis existere videantur. Quare cum Plutarchus Homeri poèsim et picturas Nicomachi iccirco laudasse Graecos narret, quod sponte sua orta, non arte ulla facta viderentur; ego puto ab hac fingendi facultate poétas pictoresque dictos esse «divinos»; ita ut haec divina faciendi facilitas natura sit; in homine autem sit rara et praeclara illa virtus, tam difficilis, quam commendata, nobis dieta «naturalezza»: Cicero verteret «genus sua sponte fusum, et quodammodo naturale».