Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/199

Da Wikisource.

APPENDICE PARERI PER LA STAMPA DEL DE ALITIQUISS1 MA ITA LO RUM SA PIELITI A

I

del revisore ecclesiastico

Reverendissimus pater abbas dominus Benedictus Laudati Casinensis videat et referat. Neapoli, 4 Augusti 1710. Septimius Palutius, vicarius generalis. D. P. M. Giptius, canonicus deputatus. Eminentissime Princeps, Inaccessam usque adhuc novamque metaphysicae methodum iuxta antiquum Italorum sensutn ex primitivarum vocum fodinis ab utriusque iuris doctore Io. Baptista de Vico, regio eloquentiae professore, consueta, qua pollet, industria elucubratam, auctoritate Eminentiae Vestrae, diligenter ac anitni voluptate examinavi; nihilque in eadem, quod ortodoxae fidei vel Christianorum morum puritatem laedat, deprehendi ; quare prae materiae novitate rerumque obscurarum dilucida brevique explicatione opusculum hoc dignum puto, si ita Eminentiae Vestrae placuerit, quod publicis typis mandetur; in eo etenim sapientiae amatores semina non pauca habebunt, ex quibus et aliis, quae vir doctissimus, Deo dante, promittit, faecundiores ad religionis cultum ac opera naturae contemplanda excitari possunt ideae. Neapoli, in monasterio Sancti Severini, die xxiv mensis Octobris 1710. Eminentiae Vestrae addictissimus servus D. Benedictus Laudati. Visa supradicta relatione, imprimatur. Septimius Palutius vicarius, generalis. D. P. M. Giptius, canonicus deputatus. G B. Vico, Operr - 1 . 13