Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/24

Da Wikisource.

clades; aliis occumbentibus, alii ex integro pugnam ineunt; si qui, labore et vulneribus fessi, cedunt rccentes, et integri restituunt praelium. Nihil student, nisi caedem Tacere; nihil affectant, nisi strages edere; id unum gestiunt, aderre clades. In vulneribus, in occidionibus toti sunt. At ubi victoria parta est, ibi non sine ingenti horrore luctuque maximo videre est ex victis alios trepidos aut dissipatos fugam effondere et inter fugiendum misere trucidari ; alios, qui in vestigio cadere maluerunt, in caesorum strages congestos, ut quem cuique sors aut virtus coniunxerat, pedites equitcsque, victores et victos, animi ferociam, quam liaberent in vita, in vultu retinentes iacere. Videres alios in pulvere tabido spiritutn intercludere; alios ex strage media nudantes cervicem iugulumque victoribus, eosque obsecrantes, ut reliquum sibi sanguinem hauriant. At vero hi vel effera ulciscendae iniuriac libidine in eos afflictos insultare et obiectare sarcasmos, vel cupiditate legendi spolia transilire; ac, ne quid sit in mora, aliis poplites, brachia aliis dccidunt, alios medios dividunt, quo ocius eos militaribus armis vestibusque despolient. Neque enim victoria praeliorum exitu tcrminatur, nam mox ad agrorum vastitatein urbiumque direptiones divertunt. Et o quam foeda tetraque heic sese offert imago latitantium, extrahentium, fugentium, assequcntium, observantium, irrumpentium; trucium inter pavidos, ferorum inter miseros, et ex alienis laetorum malis! Omnia, quocumque oculos animumque convertas, infensa, hostilia omnia: morbo affecti, confecti senio, honestae matronae, generosae virgines, pueri liberales in lectulis, in conclavibus, in intimis aedium penetralibus, in parcntum complexu, ante focos, ante aras, omni humanitate abacta, omni admissa fandi nefandique licentia, vita privanlur, spoliantur fortunis, bonis omnibus exuuntur. Maxima quidem videntur et acerbissima damna, mala et exitia, quae bella dare et afferre solent; ita ut quivis forti robustoque animo pracditus eorum vel sola imagine luctu horroreque refugiat. Sed si cui, omni erroris nebula dissipata, clarior veritatis Phoebus affulgeat, et has cum iis componat cladibus, quas sibi dat stultus secum ipse belligerans, si ullam sensus habeat