Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/304

Da Wikisource.

quae ut agnoscas vera, hominem esse sat est; alia faciliori et feliciori methodo plura, quam nos, in universa historia profana, re poetica, grammatica, morali civilique doctrina ad Christianam iurisprudcntiam omnia accomodate in unum systema componas, et sic efficies, ut nostrum sua sponte corruerit: sin postules inconditis rationibus et distractis auctorum locis, quamquam numero plurimis, et magis memoria quam mente hanc nostram doctrinam labefactare, ignosce, quaeso, si tibi nihil respondeam: nam silentium non mihi adrogantia, res ipsa faciet quod ea illa ipsa fuerint, quae in tertia nostrae universae tractationis parte, hoc ipso, quod cum nostris principiis non congruerint, falsa esse demonstravimus. Vale, et mihi et tibi aequi bonique consule.