Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/66

Da Wikisource.

Corruptae naturae humanae supplicia enumeravimus linguae infantiam, mentis opiniones, animi vicia. Emendatae igitur dotes sunt eloquentia, scientia, virtus: quae sunt tria veluti puncta quae totus artium scientiarumque circumagitur orbis. His enim tribus praeclarissimis rebus sapientia continetur: certo scire, recte agere, digne loqui; ita ut hominem nunquam falsum esse pudeat, nunquam prave egisse toedeat, nunquam non prò dignitate loquutum esse poeniteat; qui sane verus homo est, quem graphice Terentianus exprimit Chremes: Homo sum: humani a me nihil alienum puto; et Menedemum, qui stulti se ipsum cruciantis personam sustinet, non lucri spe ulla, non ex necessitudine aliqua, non ut gratiam referat, sed ex sola vicinitate, et caussam, cur is se ipsum cruciet, et afflictet sedulo perconctatur : Ne lacryma atque istuc, quicquid est, fac me ut sciam: ne retice; ne verere: et serio illa promittit: Crede, inquam, mihi: aut consolando, aut consilio, aut re iuvero. Tria ipsissima sapientiae officia: eloquentia stultorum ferociam cicurire, prudentia eos ab errore deducere, virtute de iis benemereri ; atque eo pacto prò se quemque sedulo humanam adiuvare societatem. Quae qui faciant, ii sane multum supra homines, parum, fas sit dicere, infra numina viri sunt, quos non fucata nec fluxa, sed solida et vera gloria consequitur, nempe fama meritorum, quo fieri a quoque possit, ampliorum, longe lateque pervagata. Nec sane alio fictis fabulis poètae sapientissimi Orpheum Iyra mulxisse feras, Amphionem cantu movisse saxa, iisque sese sponte sua ad symphoniam congerentibus, Thebas moenisse muris; et ob ea merita illius lyram, delphinum huius in coelum invectum astrisque appictum esse finxerunt. Saxa illa, illa robora, illae ferae homines stulti sunt: Orpheus, Amphion sapientes, qui divinarum scientiam humanarumque