Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/84

Da Wikisource.

nostras et antiquorum comparare: sed quid nostra studiorum ratio antiquam vincit, ecquid ab ea vincitur, et quo pacto, ne vincatur, disserere. Quare novae artes scientiaeque et nova inventa a novis sciendi instrumentis adiumentisque, si non separanda, distinguenda sunt tamen: illa namque studiorum materies est; haec via et ratio, proprium nostrae dissertationis argumentum. Studiorum enim ratio tribus omnino rebus omnis contineri videtur: instrumentis, adiumentis et fine. Instrumenta enim ordinem complectuntur: nani qui instructus ad aliquam artem scientiamque addiscendam accedit, rite et ordine accedit Instrumenta autem praeeunt; adiumenta comitantur; finis vero, quamquam sequitur, ad eum tamen studiosi et a principio, et per omnem studiorum rationem spectare debent. Pro hoc item ordine nostram dissertationem dispensemus, ut primo de instrumentis, tum de adiumentis nostrae studiorum rationis disseramus. De fine autem, quia per eam, uti sanguis per totum corpus, diffunditur; quemadmodum sanguinis motus, ubi sensibiliores arteriae sunt, observatur; ita, inquam, de nostrae studiorum rationis fine, ubi is magis emineat, disputabimus. Nova autem scientiarum instrumenta alia et ipsa scientiae sunt, alia artes, alia mera artis opera, vel naturae. Omnium scientiarum artiumque commune instrumentum est nova critica; geometriae analysis; physicae haec ipsa geometria, eiusque methodus, et nova fortasse medianica; medicinae instrumentum est chemica, et ex ea nata spargirica; anatomiae microscopium ; telescopium astronomie; geographiae denique polaris lapidis urna. In novis autem adiumentis enumero artes de compluribus rerum argumentis, quae antiquitus prudentiae committebantur, redactas; optimorum copiam exemplorum, typos literarios, et studiorum universitates constitutas. Finis autem omnium studiorum unus hodie spectatur, unus colitur, unus ab omnibus celebratur, veritas. Quarum rerum omnium sive facilitatelo, sive utilitatem dignitatemque spectetis, nostra studiorum ratio omni procul dubio antiqua rectior esse meliorque videatur.