Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/99

Da Wikisource.

derunt. Et quando oiim triplex philosophia ab iisdern tradebatur ad eloquentiam accommodate, unde a Lyceo Demosthenes, ab Academia Cicero luculentissimarum maximi oratores linguarum prodiere; hodie ea ratione docetur, ut in ea fontes omnis verisimilis, copiosae, acutae, ornatae, explicatae, amplae, moratae intlammataeque orationis sint exiccati, et auditorum mentes conformant similes ...virginum nostrarum, quas matres student demissis humeris esse, et vincto pectore, ut graciles sient: si qua est habitior paulo, pugilem esse aiunt, deducunt cibum: tametsi bona est natura, reddunt curatura iunceas Heic doctissimi homines ad illud de civili prudentia fortasse respondeant: me eos velie aulicos, non philosophos; vera negligere, et apparentia sequi; virtutem opprimere, et virtutis simulacra prae se ferre. Nullus equidem, sed eos veltem aulae quoque philosophos: verum curare, quod videatur: honestum sequi, quod omnes probent. At enim de eloquentia iidem ipsi suam studiorum rationein nedum nullum ei incommodum, sed maximam contendunt afTerre utilitatem. — Quanto enim — inquiunt — praestat veris rerum argumentis eam menti vini Tacere, quae cum ratione coalescat, nec unquam ab ea resolvi possit; quam istis orationis illecebris et dicendi facibus animum flectere, quae ubi restinctae sunt, rursus ad ingenium redeat. — Sed quid facias, si non cum mente, sed cum animo tota eloquentiae res est: mens quidem tenuibus istis veri retibus capitur, sed animus non nisi his corpulentioribus machinis contorquetur et expugnatur. Eloquentia enim est oftícii persuadendi facultas: is autem pcrsuadet, qui talem in auditore animum, qualem velit, inducat. Hunc animum sapientes sibi inducunt voluntate, quae mentis placidissima pedissequa est; quare eos sat est, doceas officium, ut faciant. At multitudo et vulgus appetitu rapitur et abripitur: appetitus autem est tumultuosus et turbulentus; cum enim sit animi labes, corporis contagione contrada, corporis naturam sequens, non movetur nisi per corpora. Itaque per corporeas imagines est alliciendus ut ainet; nam ubi semel amat, Tacile docetur,