Pagina:Vico - Autobiografia, carteggio e poesie varie, 1929 - BEIC 1962407.djvu/113

Da Wikisource.

humanitatis originibus favebant, summo gaudio perfusi sunt te, communi omnium calculo reipublicae literariae principem, de iis libris iuxta seeum sentire; et quia tuam de omnigenae eruditionis operibus miram iudicandi solertiam inde adeo intelligunt, quod quae in Gallia, Germania Italiaque in suis diariis actisque eruditorum conficiendis complures literati viri per distinctas disciplinarum provincias collatis operis conferunt in commune, tu in tuis Biblio/hecis, relaxandi animi caussa a gravioribus eruditis curis, unus praestes; certo expectabant, te, quod iudicium de opere nostro in illa epistola praeclare tuleras, idem in tua Biblíotheca antiqua et fiodierna esse confirmaturum. Semidoctorum autem ac nequam hominum vulgus, qui nullo suo iudicio sed pudore praeclarissimae famae tuae tuum immortale nomen verentur, falsas suas de nostro systemate persuasiones miserrime solabantur, quod eos libros festinanti oculo evolveras; at ubi postea mentem meam seu levem seu falsam seu vanam deprehendisses, indubium fore ut orbi eruditorum ostenderes id opus aut nihili aut certe admodum pauci faciendum. In his erant philologi, qui vel ipsam philologiam ad memoriae ostentationem edocli, et auctoritatis tam prave religiosi ut rationem abnegent omnem atque adeo sua se te humanitate exuant potius quam ullum antiquorum dictum aut falsum aut falsa traditione depravatum reprehendi patiantur. His vero e regione adversi philosophi, qui aliquot veri methodique regulis rati se iam factos omniscios, philologiae nedum ignari, sed infensissimi hostes, studiis linguarum, poétarum, historicorum oratorumque damnatis universis, sub philosophorum nomine scytes aut arabes barbarissimi humanitatem, qua ab antiquis tradita hisque studiis restituta fruimur, quantum in ipsis est, omnem conantur extinguere. Inter hos medii legulei forique rabulae omnis sive philologiae sive philosophiae sive adeo utriusque ignarissimi; ex quibus primi varia quidem eruditione satis instructi, sed metaphysicae piane rudes, quae, ni fallor, omnes eius operis partes, ceu corporis membra spiritus, permeat, neque natura facti neque geometria consuefacti sustinere longaui rationum contentionem, qua omnis ea lucubratio pertexta est; secundi metaphysicae sollertes fortasse ac geometricae methodi, sed omnis eruditionis ignari quae iis libris veluti elementa suppeditat: postremi omnibus his praesidiis exut i omnes superbe de se, abiecte de me sentientes, ubi fortasse epoti ac dormiturientes cum fastu libros nostros inter manus accipiebant, et ubi fors eos ipsis evolverei, cum aut