Pagina:Vico - Autobiografia, carteggio e poesie varie, 1929 - BEIC 1962407.djvu/151

Da Wikisource.

Hispaniarum rege, in qua etius ei assertum et omnia confutantnr, quae prò investitura Regni Neapolitani ab Auslriacis afferuntur : in quo sane, si pars illa orationis «et ius ei assertum» vulgari ellipsi verbi «est» suppleatur, in Latio prorsus peregrinari videtur qui ex iis verbis hanc non assequatur sententiam: quod ea epistola et ius in hispaniensem monarchiam Philippo asseritur et omnia confutantur etc. , quae ab Austriacis afferuntur; eoque magis quod «epistola» paullo ante dicitur «prò Philippo» scripta. Quamobrem tantum abest ut quid absurdi in eo titulo subsit, ut qui eius vidi Biscardum insimulare velit, ipse mihi mentis omnino absurdae videatur. At, si dixeris librorum propositiones quam maxime perspicuas esse oportere, ne lector offendat in ipso limine, in re atque natura recte dixeris, ut in proposito nullus dixeris. Nam eiusmodi ellipsis adeo frequens apud probatos scriptores est usus, ut ubique prostet. Atque in eius rei argumento, cum mihi literae tuae datae sunt, tum ego initium libri xxxi historiae livianae animi caussa legebam, et numero Hannibalis iconem eiusque primam expeditionem, ubi auctor scribit: «Cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus», supple: «erat»; quam mox: «id quod rebus gerendis superesset, quieti datum», supple: «erat»; et e vestigio: «eaque neque molli strato neque silentio accersita», supple: «erat»; et paucis interiectis: «vere primo in Vaccaeos permotum bellum», supple: «est». Atque haec intra unius pagellae ambitum apud scriptorem, qui neque ut Tacitus loquitur praefínito, neque caesim uti Saliustius, sed qui scriptionis genere excellit maxime perspicuo et affluenti. Proinde desinas nodum in scirpo quaerere, ut aiunt, et te digna et magis ex usu disputanda porro proponas.

Vale multumque vale, et qua plurima salute ego te, tu meo nomine praeclarissimos viros patrem avulumque tuum impertias.

Neapoli, ili kal. septembris mdcciii.

P.S. Amo te plurimum de optimis pomis et affatim ad me missis.